#IV Reg. XIV#Amos VII#ibid.#Amos VIII
Porro mortuus est Joas rex Israel, et sepultus in Samaria, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo anno quinto decimo Amasiae regis Juda. Et regnavit in Israel quadraginta et uno annis, et ambulavit in viis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel. Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath, quae est Antiochia, usque ad mare solitudinis, quod est mare Mortuum, juxta verbum Domini, quod locutus est per servum suum Jonam prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher, vel Ophir, ad differentiam Geth, quae est in Palaestina, et est nomen regionis. Quare non est legendum Ophel. Ophel enim est nomen turris nebulosae, quae non longe erat a templo. Hanc vastationem Syriae per Jeroboam factam, non legimus in Jona, sed propter comminationem eversionis, quam praedicavit et scripsit, dicit Josephus eum praedixisse quod post brevissimum tempus Asiae perderent principatum. Quod quidem per Jeroboam inchoatum est, sed post ea consummatum est, quando monarchia Assyriorum translata est ad Medos. Hac felicitate Jeroboam elatus, fecit malum coram Domino. Et missus est Amos Thecuites propheta de pastoribus, ubi pascebat gregem in Samariam, ut praediceret eversionem domus Jeroboam, et calamitatem populi, dicens: Haec dicit Dominus: Consurgam super domum Jeroboam in gladio. Et rursum. Venit filius super populum meum Israel. Quod cum significasset Amasia, sacerdos Bethel, Jeroboam regi Israel, ex mandato regis prohibuit Amos ne ultra prophetaret in regno decem tribuum. Cum autem Amos nollet cessare, dicens se non esse prophetam, sed pastorem missum a Domino, frequenter afflixit eum Amasias plagis. Tandem filius suus Ozias frequenter eum increpans, vectem per tempora transfixit, et semivivus relatus in terram suam, ibi mortuus est et sepultus. Et mortuus est Jeroboam, et regnavit pro eo filius ejus Zacharias.